ALBERGA et ALBERGIA seu ALBERGAE

ALBERGA et ALBERGIA seu ALBERGAE
ALBERGA et ALBERGIA seu ALBERGAE
idem quod diversorium seu refectorium, in Statutis Equitum Hierosolymitanor. Cuiusmodi Albergae, septem sunt in Melitensi Conventu, separatim pro septem nationibus, quas septem linguas vocant: Prima, pro Provincialibus Galliae; secunda Alverniae et Delphinatus; tertia Franciae, in qua Aquitani et Campani Galliae; quarta Germaniae, in qua et Poloni; quinta Italiae; sexta Aragoniae, cui Catalauni et Balearici associantur; septima, Castellae simul et Lusitaniae. In quibus Albergiis quaeque linguarum harum seu Nationum, tum epularum, tum negotiorum in commune tractandorum causâ, congregari solet: quemadmodum etiam habent Capellas in Templo Conventuali separatas, in quibus accedunt seregatae hae nationes, ad ferenda vota sua, cum Magnus Magister eligendus est, in Conclavi. Hinc Albergare, in Bulla Casin. Tom. II. Constitut. 60. et 68. i. e. hospitiô excipere. Albergaria item, solutio ex pacto debita pro comessatione, de Iure Patron. cap. praeter. quoniam: etiam, obligatio hospitiô excipiendi milites, apud sigonium de Regno Ital. l. 7. In Bullario tamen Casin. praefato, loc. cit. Constit. 6. quodlibet diversorium hôc nomine indigitatur. Vide Macros Fratres in Hierolex. et infra in voce Heribergum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”